Liber Quartus Regum*

Caput 1: 9

misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta qui erant sub eo qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait homo Dei rex praecepit ut descendas
(* Traductions européennes)

Glose

Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta viros.RAB.Quinquagenarius, confessio poenitentiae est, qua declaratur remissio peccatorum. Judaei ergo nolentes Christum Deum esse, nec principem poenitentiae, dicunt ei: Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? et in futuro igni incenduntur. Tertius quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, poenitentiae sacramentum cognovit, indulgentiam meruit.